monumenta.ch > Petrus Lombardus > 'versipellis' in 'Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, CAPUT IX.'
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS., , VIII. <<<     >>> X.

CAPUT IX.

1  VERS. 1-7. - Non sum liber? Non sum apostolus? Nonne Christum Iesum Dominum nostrum vidi? Nonne opus meum vos estis in Domino? Et si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum. 2  Nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 3  Mea defensio apud eos qui me interrogant, haec est: Nunquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Nunquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et caeteri apostoli et fratres Domini, et Cephas? Aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantavit vineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Non sum liber? Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum vitando, ita et illi abstineant. 4  Ipse enim apostolica dignitate potestatem habens non operari manibus, sed de Evangelio vivere, ne quem tamen accipiendo scandalizaret, abstinuit. 5  Quasi dicat: Abstinete ab hoc licito, quia et ego habeo libertatem accipiendi stipendia, et tamen non accipio. 6  Et vere habeo libertatem. 7  Nunquid enim non sum liber accipere? Utique liber sum accipere, quia licet mihi quod et aliis apostolis, scilicet de Evangelio vivere. 8  Hoc etsi sic inductum sit, intendit tamen comprobare se apostolum, quia occasione pseudoapostolorum minus de eo senserunt Corinthii. 9  Unde subdit: Non sum apostolus? [Haimo.] Quasi dicat: Vere sum liber, quia sum apostolus, et vere sum apostolus, quia Christum vidi, pro quo, id est si non viderem, minus viderer apostolus, et hoc est quod dicit, sub interrogatione loquens ut iratus: Nonne Dominum nostrum Iesum Christum vidi in via, vel in templo Hierosolymis, dum orarem? Nonne? Quasi dicat: Vere sum ego apostolus, quia vos estis opus apostolatus mei. 10  Et hoc dicit sub interrogatione: Nonne opus meum vos estis, o Corinthii? tamen, in Domino, id est Domino cooperante. 11  Vel, in Domino, id est in gloriam Domini. 12  Et quia estis opus meum. 13  Ideo et si non sum apostolus aliis, id est Iudaeis quorum legem evacuabat, sed tamen vobis, qui per me conversi estis, sum apostolus, quia vos estis opus meum perfectum. 14  Et vere vobis sum apostolus; nam signaculum, id est forma, apostolatus mei vos estis in Domino, id est Domino auctore, a simili sigilli, quia in vobis apparet quod ego sum apostolus, dum ea habetis per me, quae et alii. 15  Per alios apostolos, et ideo per vos apud alios qui dubitant, apostolus defendor. 16  Et hoc est quod ait: Mea defensio, hoc est, vos scilicet apud alios qui de me interrogant utrum sim apostolus. 17  Et quia sum apostolus, nunquid, ego et mei, non habemus potestatem manducandi et bibendi vestra, id est vivendi de stipendiis vestris? [Augustinus] Quasi dicat: Utique habemus. 18  Permisit enim Dominus, sed non iussit apostolis accipere necessaria a subditis, ut quisquis vellet eo uteretur quod sibi liceret ex Domini constitutione; si quis vero uti nollet, non contra iussum faceret, sed de suo iure cederet. 19  Potestas vero est, non iussio Domini, accipere sumptus. 20  Et nunquid non habemus potestatem circumducendi nobiscum sororem mulierem, ut nobis ministret, sicut et caeteri apostoli, et etiam fratres Domini, qui maiores sunt, sicut Iacobus, et Iudas et reliqui, et Cephas, id est Petrus, qui est princeps apostolorum? [Haimo.] Non hoc reprehendit, sed eorum more sibi probat licere. 21  Mulieres enim desiderio doctrinae Dominicae et cupidae virtutum sequebantur apostolos ministrantes et sumptus et servitia, sicut et Salvatorem secutae sunt ministrantes ei de facultatibus suis. 22  Dominus enim noster cui angeli ministrabant infirmis compatiens loculos habuit, in quibus mitteretur pecunia a fidelibus data victui necessaria, quos commendavit Iudae, ut etiam fures, si non possemus vitare, disceremus in Ecclesia tolerare. 23  Et mulieres ministraturas sequi se voluit, ostendens quid a plebibus deberetur evangelistis. [Augustinus] Ideo etiam Dominus in comitatu suo mulieres habuit, ne viderentur alienae a salute, quae et ministrabant ei sicut et apostolis. 24  Aut ego. 25  Quasi dicat: Caeteri apostoli hanc potestatem, Domino constituente, habuerunt. 26  Aut, id est an, ego solus et Barnabas non habemus, secundum vos utique, potestatem hoc operandi? Quasi dicat: Habemus potestatem hoc operandi, id est accipiendi. 27  Operandi enim ait pro accipiendi, ut honestius loqueretur. 28  Vel secundum aliam litteram, quae habet: Non habemus potestatem non operandi? Quasi dicat: Habemus utique potestatem non operandi manibus nostris, id est cessandi a labore manuum. 29  Et ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: Quis militat, etc. Probat hic per similitudines humanas id licere sibi et aliis, et supponit auctoritatem legis, et ipsius Domini tandem. 30  Quasi dicat: Recte utique sive nos, sive illi, hanc potestatem habemus. 31  Quis enim militat suis stipendiis unquam? Et quis plantavit vineam, et de fructu eius non edit? Et quis pascit gregem, et de lacte non manducat? Utique nullus. 32  Lac gregis dicitur quidquid a plebe praepositis datur. 33  His verbis satis Apostolus indicat non sibi aliquid usurpasse ultra debitum coapostolos suos; sed sicut Dominus constituit, ex Evangelio viventes panem gratuitum manducabant, ab eis sumptum quibus gratuitam gratiam praedicabant. 34  Haec quidem secundum humanae consuetudinis licentiam dicta sunt. 35  VERS. 8-15. - Nunquid secundum hominem haec dico? An et haec lex non dicit? Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. 36  Nunquid de bobus cura est Deo? An propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe qui arat arare, et qui triturat, in spe fructus percipiendi. 37  89 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. 38  Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt? et qui altario deserviunt, cum altario participant? Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. 39  Ego autem nullo horum usus sum. 40  Sed nunquid secundum hominem, tantum, haec dico, id est humana similitudine tantum hoc probo? An non et lex dicit haec, id est nonne lex Moysi idem probat? utique. 41  Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti, id est non prohibebis praedicatorem vivere de Evangelio, id est de praedicatione, sed ne hoc videatur ad litteram esse dictum, subdit: Nunquid de bobus cura est Deo? id est ut de eis in lege praecipiat? Non pro bobus, hoc dicit, quia propter nos tantum dicit, quod ita ait: An propter nos, utique hoc dicit? Quasi dicat: Dicit utique. Nam, etc. [Ambrosius] Quasi dicat: Vere hoc propter nos dicit, quia haec et alia eodem spectantia, propter nos scripta sunt, ut hoc ipsum verum est. 42  Quoniam qui arat, id est praedicator qui corda aperit ad fidem, debet arare in spe stipendiorum temporalium, non propter hanc spem; non enim haec debet esse intentio sua, et finis in ministerio suo. 43  Et qui triturat, id est bonos a malis, quasi grana a paleis discernit, morum qualitate, debet hoc similiter facere, in spe percipiendi fructus stipendiorum. 44  Si nos vobis. 45  Postquam probavit per similitudines, nunc probat per rationes quod licet eis accipere. 46  Quasi dicat: Vere potestatem accipiendi habemus, quia si nos seminavimus vobis spiritualia, scilicet ea quae spiritum vestrum vivificant, vel quae a Spiritu sancto data sunt, [Augustinus] scilicet verbum Dei, et mysterium regni coelorum, est magnum si nos metamus ad sustentationem vestra carnalia, id est haec temporalia quae vitae et indigentiae carnis indulta sunt. 47  Si alii. 48  Item a minori probat sibi licere sumptus ab eis accipere, dicens: Si alii, scilicet pseudo, sunt participes vestrae potestatis, id est tam potenter utuntur vestris, ut vos ipsi, quare non potius nos apostoli qui causa salutis vestrae laboramus. 49  Sed tamen, etc. Quasi dicat: Ecce manifestum est, quia licet nobis accipere, sed tamen non sumus usi hac potestate. 50  Et quia forsan eum non egere dicerent, contra hoc subdit Apostolus: Sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus Evangelio Christi, quia si acciperet Apostolus, iam pseudo libere acciperent, et sic in praedicatione durarent, et ita impedimentum fieret Evangelio. [Ambrosius] Ut ergo regulae Christianae ius maneret, licita quasi illicita fecit. 51  Vel ideo hoc dicit, quia forsan et hi avari erant, et ideo Apostolum odirent, si quidquam ab eis acciperet. 52  Vel hoc ideo dicit, quia si acciperet ab eis, putarent se emisse licentiam peccandi, et ita libertatem arguendi Apostolus minueret. 53  Nescitis, etc. Redit rursus ad illud quod inceperat, etiam atque etiam commendans, id est pluribus modis ostendens, quod sibi liceat accipere, et tamen non faciet. 54  Naturalis ratio etiam hoc habet, ut quis vivat inde, ubi laborat. 55  Hic ergo item probat se potestatem habere accipiendi, per similitudinem sacerdotum gentilium vel Iudaeorum, cui rei naturalis ratio consentit, ut nec leve faciat, nec otiosum quod tantis testimoniis commendat. 56  Quasi dicat: Vere licet mihi accipere, quod per hoc patet, quoniam qui in sacrario, id est templo, operantur, ut artifices, quae de sacrario sunt edunt, et qui altario deserviunt, ut sacerdotes, cum altario participant, quia partem habent de his quae offeruntur altari. 57  [Ambrosius] Et nescitis, hoc, vel illud: de gentilibus sacerdotibus dicit, scilicet, qui in sacrario operantur; et hoc de Iudaeis, scilicet, qui altario deserviunt. 58  Per sacrarium enim intelligit templum gentilium; per altare Iudaeorum, quorum utrorumque ministri eorum quae offeruntur partem sumunt. 59  Et sicut hic fit, ita et Dominus Christus ordinavit, id est rationabiliter disposuit de praedicatoribus; ordinavit enim his qui annuntiant Evangelium, id est praedicatoribus quid disposuit? scilicet, vivere de Evangelio. 60  Hoc rationabiliter fecit ut expeditiores sint ad praedicandum verbum Dei, quam licentiam Dominus dedit eis, quando misit eos ad praedicandum dicens: Ecce ego mitto vos, etc. . Et post paulo: In eadem domo manete edentes, et bibentes quae apud illos sunt. 61  Dignus est enim operarius mercede sua Ego autem. 62  Quasi dicat: Tot modis licere constat. 63  Ego autem nullo horum, id est auctoritate, vel exemplo, usus sum, in accipiendo. 64  [Augustinus] Et ne forte quisquam arbitraretur, ideo eum non accepisse, quia illi non dederant, et de sua potestate haec toties hac de causa dixisse, ut deinceps darent, subdit: VERS. 15-17. - Non autem scripsi haec, ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. 65  Nam et si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. 66  Vae enim mihi est, si non evangelizavero! Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. 67  Non scripsi. 68  Quasi dicat: non sum usus, sed nec uti volo, quod ita ait, non scripsi autem haec, scilicet quod liceat accipere, ut ita haec in me fiant, id est ut ego accipiam. 69  Bonum est enim. 70  Quasi dicat: Vere non ideo scripsi ut accipiam, quia si sumerem perderem gloriam. 71  Et bonum est mihi magis mori, id est malo ego mori; vel volo magis mori, id est affligi, quam ut quis evacuet gloriam meam: quod esset si acciperem, id est evangelizarem ut acciperem. 72  Gloriam suam dicit, quam habet apud Deum infirmis compatiens. 73  Quisquis enim eo quod sibi debetur uti non vult, amplius impendit Ecclesiae. 74  Maximam igitur gloriam habet Apostolus apud Deum, non exigendo stipendii debitum ab infirmis, sed de suis laboribus transigendo quotidianum victum. 75  Hoc est quod stabulario, ad quem vulneratus ille qui incidit in latrones perductus est, Dominus ait: Si quid amplius erogaveris in redeundo, reddam tibi . [Ambrosius] Amplius erogabat Apostolus qui suis stipendiis militabat. 76  Vel gloriam suam dicit, quam apud Deum habet, de hoc quod pseudo repellebat a praedicatione non accipiendo, qui non nisi pro temporalibus praedicabant. 77  Ideo enim Apostolus abstinet a sumptibus, ne sit forma accipiendi pseudo apostolis rapacibus. 78  Nam si. 79  Quasi quaereret aliquis: An evacuaretur gloria, si evangelizares, ut ita haec in te fierent? Respondet: Utique, quia non ex dilectione praedicarem, et ita non esset gloria. 80  Nam si evangelizavero tantum, ita quod non pro dilectione Dei et proximi illud faciam, et ex libera voluntate, non est mihi gloria apud Deum. 81  Et vere de hoc solo non est gloria, quia necesse est hoc pro iniunctione; quod ita ait: Necessitas enim praecepti mihi incumbit: nec audeo omittere, quia vae erit mihi. 82  Unde subdit: Vae enim mihi est, si non evangelizavero, sicut iniunctum est mihi. 83  Si autem. 84  Quasi dicat: si necessitate facio, non est mihi gloria, sed si volens hoc ago, id est si voluntas adiungatur necessitati, ut ex dilectione praedicem, habeo mercedem aeternam. 85  Si autem invitus ago, dispensatio tantum mihi credita est, quia etsi mercedem non habeo, aliis tamen dispenso et proficio. 86  Manifestum est enim quia nemo accipit remunerationem apud Deum eius rei quam invitus facit. 87  Si autem voluntarius facit, dignus est mercede, quia consentit Deo, et quod voluntate fit, melius fit. 88  Qui autem indevotus aliquid facit, non voluntate, sed necessitate facit, quia facit invitus quod sibi praeceptum est. 89  Vel ita, ab illo loco, nam si, ubi dicit gloriam evacuari suam si pro sumptibus quibus sustentetur praedicet, quod utique videretur si non abstineret, ubi expediret: [Ambrosius] Quasi dicat: Vere evacuaretur gloria mea; nam si evangelizavero, ut ita haec fiant in me, id est si ideo evangelizavero ut ad illa perveniam, et finem Evangelii in cibo, et potu, et vestitu collocavero, non est mihi gloria, apud Deum: Quare non est gloria si ita evangelizavero? Quia tunc esset pro necessitate. 90  Et hoc est, quia necessitas sustentandae huius vitae mihi incumbit. 91  Et vere. 92  Vae enim, id est penuria mihi est sicut pseudo, si non evangelizavero, id est malo meo non evangelizabo, quia fame cruciabor, et unde vivam non habebo. 93  Haec est ergo necessitas quae mihi incumbit ut evangelizem, quia unde vivam non habeo. 94  Vel ut acquiram temporalem fructum de praedicatione aeternorum. 95  Sic enim necessitas est in evangelizando, non voluntas. 96  Si autem volens, id est sine ulla necessitate huius vitae, hoc ago, mercedem habeo, sempiternam; si autem invitus hoc ago, ut qui necessitate huius vitae cogar, dispensatio est mihi credita, id est aliis provideo, non mihi. 97  Et est sensus: Si coactus inopia earum rerum quae temporali vitae sunt necessariae, praedico Evangelium, alii per me habebunt mercedem, ego autem non, quia ipsum Evangelium non diligo, sed eius pretium in illis temporalibus constitutum. [Augustinus] Quod nefas est fieri, ut non tanquam filius ministret quisque Evangelium, sed tanquam servus cui dispensatio credita est, ut tanquam alienum erogans, nihil inde ipse capiat praeter cibaria. 98  Alibi tamen et se dispensatorem dicit Apostolus. 99  Potest enim et servus 90 in filiorum numero adoptatus eamdem rem, in qua cohaeredi sortem meruit, fideliter dispensare participibus suis. 100  Hic autem dispensator talis intelligitur, ut quasi servus alienum dispenset, unde ipse nil capiet praeter cibaria. 101  Alibi vero, ut dictum est, dispensator dicitur, qui ut filius ministrat Evangelium cohaeredibus suis. 102  Ergo simplici corde debemus operari bonum. 103  Non ergo debemus ideo evangelizare, ut manducemus; sed ideo manducare, ut evangelizemus, ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adiicitur, ut illud impleatur: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis . 104  Non dixit primum quaerite regnum Dei, et deinde quaerite ista, quamvis sint necessaria: sed ait, haec omnia adiicientur vobis, id est haec consequentur, si illa quaeratis; ne cum illa quaeritis, illinc avertamini. 105  Aut ne duos fines constituatis, ut et regnum propter se appetatur, et ista necessaria propter illud. 106  Ergo propter regnum Dei tantum debemus operari omnia, non solam vel cum regno Dei mercedem temporalem meditari. 107  VERS. 18-22. - Quae est ergo merces mea? Ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. 108  Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. 109  Et factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer. 110  His qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem. 111  His qui sine lege erant, tanquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. 112  Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. 113  Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. 114  Quae est ergo. 115  Quasi dicat: Quia ex voluntate est merces, ergo videamus quomodo. 116  Quod dicit sub interrogatione ita: Quae est ergo merces mea? id est quid faciendo et quomodo mercedem aeternam habebo? Respondet: Ita, scilicet habebo mercedem, si tantam regni habeo charitatem, ut praedicans Evangelium Christi, etiam sine sumptu, ponam, id est stabiliam illud Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio praedicando; [Augustinus] quod esset si acciperet, quia tunc non libere argueret, nec infirmis compateretur. 117  Et est sensus: Mercedem habeo, si ex dilectione ita facio, ut potius patiar penuriam, quam abutar potestate: quod utique facerem, si sumptuosum credentibus Evangelium esse importune exigendo, vel indiscrete accipiendo monstrarem. 118  Unde forte hoc contingeret, quod putarent ad hoc sibi evangelizari, ut Evangelium venderetur, per quod etiam vigor evangelicae auctoritatis, et arguendi libertas torpesceret. 119  [Ambrosius] Humanae etiam infirmitati non compateretur, propter quod etiam multa alia feci. 120  Unde sequitur: Nam cum liber essem. 121  Quasi dicat: Hoc utique quod dixi faciam; nam et maius feci, scilicet cum liber essem ex omnibus, id est nullius meritis obnoxius, feci me servum omnium, ut commodis omnium deservirem. 122  Servum omnium se factum dicit, dum se per humilitatem similem omnium imbecillium exhibuit, ut eos per patientiam firmaret ad salutem futuram, confovens animos illorum. 123  Et hoc feci, ut plures lucrifacerem, id est lucrum praedicationis meae facerem. 124  Et etiam me modificavi omnibus; quod ita ait: Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus, in cibis accipiendis vel non accipiendis, et in huiusmodi. [Haimo] Et Timotheum etiam circumcidit, quae non quasi simulasse videtur, quod solent adulatores facere. [Augustinus] Vir enim divinus et medicus spiritualis, sciens omnium causas et vulnera, magna industria confovet illos, et compatitur. 125  Factus est ergo Iudaeis tanquam Iudaeus, quia propter scandalum illorum circumcidit Timotheum, et purificatus ascendit in templum, ne occasionem per eum acciperent blasphemandi. 126  Et hoc ideo, ut lucrifacerem, vel lucrarer Christo. 127  [Haimo] Et his qui sub lege sunt, scilicet Samaritanis, qui quinque libros tantum Moysi recipiunt, quibus non coutuntur Iudaei, factus sum quasi essem sub lege, dum non negat legem esse a Deo, sed ex ea docet Christum, sicut mulier Samaritana, per legem docta, dixit: Scio quia Messias venit. 128  Cum tamen ego ipse non essem sub lege serviliter. 129  Et quare eis ita factus sum? ut lucrifacerem eos qui sub lege erant. 130  Qui sub lege erant Samaritani intelliguntur. 131  Sunt autem ex origine Persarum et Assyriorum, quos rex Assyriorum, sublatis filiis Israel, ad incolenda loca Samariae posuit. 132  Et factus sum his qui sine lege erant, id est gentibus, tanquam sine lege essem, dum eis assentit secundum philosophicas rationes mundum esse factum a Deo, et quae in eo facta sunt, et animam esse immortalem, et ab ipso nos originem habere, et huiusmodi. 133  Cum tamen non essem sine lege Dei, sed in lege Christi, non in Iudaica. 134  Et ideo ita factus sum, ut lucrifacerem eos qui sine lege erant, id est gentiles. 135  Et factus sum infirmis in fide infirmus, abstinendo a licitis. 136  Quare? Ut lucrifacerem infirmos. 137  Quid per singula? Omnibus omnia factus sum, quasi omnium sectarum essem. 138  Prudens enim et spiritualis Apostolus omnibus cessit, propositum tamen verae religionis non excessit, quia ubi si cessit, ad hoc cessit ut proficeret. 139  Unde subdit: Ut omnes facerem salvos. 140  Attende quod in his verbis: Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus, etc., dissentire videntur Hyeronymus et Augustinus. 141  Vult enim Hieronymus quod non Iudaeus vere fuerit, et legalia non vere servaverit, sed dispensatorie simulaverit. 142  Volebat enim legalia illa post Christum sine peccato non posse servari. 143  Augustinus vero ait quod nullo modo se Iudaeum, vel illa legalia servare simulavit; sed vere Iudaeus fuerit, et vere non spem ponens illa legalia servaverit, quae dicebat post Christum sine peccato posse servari. 144  Inquit enim Hieronymus: Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus. 145  Ideo dicit tanquam, quia non vere Iudaeus erat, sicut nec vere gentilis, quibus in cibis et in huiusmodi assensit, nec tamen in cultu idolorum, quia in Christo Iesu, nec circumcisio est aliquid, nec praeputium . 146  Dispensatorie itaque simulabat se Iudaeum. 147  Sed Augustinus dicit hoc fieri compassione misericordiae, non simulatione: ut qui ministrat aegroto, sit quasi aeger; non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quomodo serviri sibi velit si aegrotaret. 148  Ait enim Augustinus ita: Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus; quod non simulandi versutia dixit, sed compatiendi misericordia, id est non ita hoc dixit, ut se fingeret Iudaeum, sicut quidam putant. 149  Libere enim illa fecit, sicut ait: Circumcisus quis vocatus est, non adducat praeputium , id est non sic vivat quasi praeputium adduxerit. 150  Et alibi ait: Circumcisio tua praeputium facta est . 151  Secundum igitur hanc sententiam suam, fecit illa quae non intelligentibus, et parum attendentibus finxisse putatus est. 152  Iudaeus enim erat, et circumcisus vocatus, noluit adducere praeputium, id est noluit ita vivere, ac si circumcisus non esset. 153  Hoc enim iam in potestate habebat, et sub lege quidem serviliter non erat. 154  Vere ergo non ficte ut Iudaeus quod erat, vixit, sicut nec fallaciter gentilem se finxit; sed licite omnibus cibis quos etiam damnant Iudaei permisit uti, cui omnis creatura Dei non simulate, sed vere bona erat. 155  Sicut ergo hos ritus gentilium vere, sic et Iudaeorum sacramenta non fallaciter suscepit, ut illis simplex, istis esset duplex, aliud habens in corde, aliud in ostensione. 156  Cum enim a te quaesissem in epistola quomodo ideo putetur factus Iudaeis tanquam Iudaeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Iudaeorum, cum et gentibus factus sit tanquam gentilis, nec tamen fallaciter susceperit ritus gentilium. 157  Tu respondisti: Et eo factum gentibus tanquam gentilem, quod indifferenter permiserit vesci cibis omnibus, etiam quos damnant Iudaei. 158  Quaero ergo utrum et hoc simulate fecerit, quod si absurdissimum atque falsissimum est, ergo et illa in quibus Iudaeorum consuetudini congruebat, libertate prudenti, non necessitate servili, vel dispensatione fallaci agebat. 159  Cur enim oleastro inserto veritatem servavit, et naturalibus ramis nescio quod dispensatorium simulationis velamen obtendit? Ita etiam cum dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Non infirmitatem alterius simulavit, sed doluit; ita etiam quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium, sed vere hoc dixit, sicut et caetera superius ubi dixit, et sibi sumptus deberi; et tamen abstinuit ne videretur Evangelii venditor, et ne verbi Dei cursum apud imperitos in malam suspicionem decidens impediret. 160  Noluit accipere quod ei iure Dominico debebatur: nec ideo quia noluit utique mentitus est. 161  Non enim dixit non sibi deberi, sed deberi ostendit, et debito se usum non esse, nec omnino uti velle professus est, eo ipso factus infirmis infirmus. 162  Non est ergo fallax et versipellis simulatio, sed omnibus congruit eius misericors compassio, portatque infirmitatem eorum in compassionis similitudine, non fallens mendacii fictione, ita eis, scilicet Iudaeo vel pagano subveniendo, sicut ipse sibi si similis esset, subveniri voluisset, quasi infirmitates eorum ipse haberet. 163  Fit enim quasi aegrotus qui ministrat aegroto, non cum febres se habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quomodo sibi vellet serviri, si aegrotaret. 164  Se ergo Iudaeis dixit tanquam Iudaeum, et gentilibus tanquam gentilem, non ideo quod misericorditer illa simulaverit, sed quia ea sic non simulavit quae fecit similia Iudaeis, sicut nec ea quae fecit similia gentibus; 91 et sic omnibus omnia factus est, non mentientis astu, sed compatientis affectu, id est non omnia mala eorum fallaciter agendo, sed omnium malis tanquam sua essent misericorditer medicando, aliis agens quae sibi fieri vellet, si opus esset. 165  Cogitat enim ut homo se esse potuisse in eis vitiis in quibus sunt alii. 166  Unde alibi dicit: Considerans teipsum ne et tu tenteris . 167  VERS. 23-27. - Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps eius efficiar. 168  Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unum accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. 169  Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. 170  Ego igitur sic curro, non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans; sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. 171  Omnia. 172  Ecce quare omnibus se contemperat; quasi dicat: Omnibus omnia factus sum, etc. Haec autem omnia facio propter Evangelium, ut currat sine impedimento; et ut efficiar particeps promissionum eius, id est iustitiae et beatitudinis aeternae. 173  Nescitis quod hi qui in stadio, etc. Agonistarum similitudine ostendit faciendum quod dixit, id est abstinendum ab his quae contraria sunt. 174  Quasi dicat: Propter Evangelium omnia praedicta facio, recte utique, quia nisi omnia fecero et ab omnibus quae contra sunt abstinuero, non habebo praemium, sicut per similitudinem apparet. 175  Nescitis enim quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt: In labore quidem pares sunt, sed unus accipit bravium. 176  Bravium est praemium cursus. [Augustinus] Similiter et vos, sic currite, per opera charitatis perseverantes usque in finem, ut comprehendatis bravium aeternae vocationis. 177  Vel ita, nescitis, etc. [Ambrosius] Ostendit hoc exemplo quanta est utilitas legis nostrae, in qua non uni, sed omnibus promissa est palma, quod non in illo stadio, in illo spetaculo. 178  Ibi enim unus tantum accipit bravium, caeteri victi discedunt, qui similiter laboraverunt; hic autem non est sic. 179  Quotquot enim currunt, si perseveranter currunt, accipiunt: et qui prior venerit, exspectat ut coronetur cum posteriori. 180  Agonem quippe istum non cupiditas, sed charitas facit. 181  Omnes currentes amant se, et ipse amor cursus est. 182  Quasi dicat: Ideo sic omnibus insto, quia omnes possunt habere coronam, quod non in agone mundiali. 183  Nescitis enim quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed tantum unus, hic vero omnis, accipit bravium; vos autem omnes, sic currite, ut comprehendatis. 184  Vel ita, nescitis, quasi dicat: Ideo sic omnibus iusto, quia etsi multi volenti, tamen pauci sunt electi, Ideoque insto, ut vel sic ex multis pauci salventur, sicut apparet in hoc simili. 185  Nescitis quod hi qui in stadio currunt omnes quidem currunt, sed unus, quasi dicat rarus, non omnis accipit bravium. 186  Et quia non omnis currens accipit, ideo sic, id est tam perfecte currite, ut comprehendatis. 187  Et nota quod convenit haec sententia cum prima in parte. 188  Omnis autem, vel, enim. 189  Quasi dicat: Vere sic est nitendum, quia etiam in minori hoc apparet, ubi unus accipit, enim, id est quia omnis qui contendit, etc. Vel ita iunge: Ita facite ut dixi, haec autem debere fieri, in minori apparet, quia omnis qui contendit in agone, ab omnibus se abstinet, quae praemium agonis impediunt; ita et vos ab offendiculis debetis abstinere. 190  Attende quod de rebus non laudandis trahuntur multae similitudines, ut in Evangelio de iniquo iudice, qui viduam nolebat audire; et de illo pigro qui non propter amicitiam, sed taedio victus panes commodat petenti; et in psalmo datur similitudo de marso, qui incantat ut educat aspidem de tenebrosa caverna. 191  Et ita hinc non commendatur agonistica, et ludrica, et tamen inde similitudo trahitur. 192  Et illi. 193  Quasi dicat: Vere debemus abstinere ab offendiculis, cum illi abstineant a contrariis, quia res maior est hic. 194  Et, id est quia, illi quidem abstineant, ut accipiant corruptibilem coronam, nos autem abstinere debemus ut accipiamus coronam incorruptam. [Ambrosius] Nobis enim non terrenis et marcescentibus floribus, sed aeternis conserta gemmis in modum regalis diadematis, spiritualis corona servatur. 195  Et quia talis corona servatur, igitur ego sic, id est tam legitime operando, curro, non quasi in incertum, id est ut sim incertus de praemio. 196  In incertum currit, qui talia facit, ut ex quibusdam sperare, ex aliis possit desperare. 197  Hoc autem se non fecisse dicit Apostolus, in quo ponit se aliis in exemplum. 198  Sic pugno, contra hostes, non quasi aerem verberans, id est non verbis, sed rebus contendo, vel non inaniter pugno, ut qui pro hoste ferit aerem, sed castigo corpus meum, id est reprimo illicitos motus corporis, et in servitutem rationis redigo illud, cum alio tenderet. 199  Servituti enim subiicitur, dum non suam, sed spiritus perficit voluntatem. 200  Ideo ita facio, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar, id est a Deo reprobatus. 201  [Augustinus] Suo timore nos terruit Apostolus. 202  Quid enim facit agnus ubi tremit aries? Nos ergo terret suo exemplo, dicens se timere quod cito contingere posset, tunc aliis magis cavendum est ne offendendo sint reprobi.



Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS., , VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Petrus Lombardus > 'versipellis' in 'Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, CAPUT IX.'